Lignator et Mercurius
Perdiderat vitae spem subsidiumque, securim,
Lignator, quam perque vias perque invia quaerens,
Ibat luctisono turbans nemora alta boatu.
Quid faciat? Iam torpet iners, iam pendet inermis
Dextera; iam nulla est heu! quae fuit una, securis.
Ergo per invisos saltus ieiunus et expes
Reptabat, rugas fletu humectante seniles.
"O mea," clamabat; "redde hanc, O summe Deorum!
Redde, vel ipse tua caput hoc abscinde bipenni."
Audit Omnipotens. Caelo Cillenius ales
Devolat. "Illa tibi non occidit, O bone! Vultus
Terge tuos; poterisne memor gaudere reperta?
Fallimus, aut media splendentem vidimus herba."
Et simul haec, simul una, Deo signante, reluxit
Aurea. "Fortunae non sunt haec munera nostrae,"
Alter ait. Dein argento nitet altera. Tristis
Abnegat. E noto monstratur tertia ligno.
Exilit hic; "Nostra est, animae pars maxima," clamat,
"Nostra veni." "Reliquas etiam," Deus inquit, "habeto,
Praemia sincerae mentis." Capit ille renidens.
Fama simul totis volat undique garrula silvis.
Omnis lignator certatim perdere ferrum
Sponte fluens, caelumque avidis incendere votis.
Non habet attonitas quo vertat Iupiter aures.
Mercurium sibi quisque vocat. Mora nulla vocanti
Missus adest, monstratque auro radiante securim.
Protinus, "Haec nostra est," clamat ridente metallo
Callida gens. At non incallidus alter, aventes
Frustratur dextras: mentitam ut quisque bipennem
Captat hians, caput impacto gravis increpat auro.
Lignator securim perdiderat,
vitae spem subsidiumque;
ibat, securim quaerens
perque vias perque invia,
nemora alta turbans
luctisono boatu.
Quid faciat?
Iam dextera torpet iners,
iam pendet inermis;
heu!
iam nulla est securis
quae una fuit.
Ergo reptabat
per invisos saltus,
ieiunus et expes,
fletu rugas seniles humectante.
"O mea securis!" clamabat;
"Redde hanc, O summe Deorum!
Redde,
vel ipse caput hoc abscinde
tua bipenni."
Audit Omnipotens.
Cillenius ales caelo devolat.
"O bone vir,
illa bipennis tibi non occidit.
Vultus tuos terge;
reperta securi,
poterisne gaudere memor?
Fallimus,
aut splendentem vidimus
media herba."
Et simul haec Deo signante,
simul una reluxit securis - aurea!
Alter ait,
"Haec munera nostrae Fortunae non sunt."
Dein altera argento nitet.
Tristis abnegat.
Tertia monstratur, e ligno noto.
Hic exilit; clamat:
"Nostra est, animae pars maxima!
Nostra veni!"
Deus inquit:
"Reliquas etiam habeto
praemia sincerae mentis."
Ille capit, renidens.
Simul fama garrula volat
totis silvis undique.
Omnis lignator,
certatim fluens,
ferrum sponte perdebat
caelumque avidis votis incendebat.
Iupiter non habet
quo vertat aures attonitas.
Quisque Mercurium sibi vocat.
Missus vocanti adest, mora nulla,
monstratque securim, auro radiante.
Protinus callida gens clamat,
ridente metallo:
"Haec nostra est!"
At alter, non incallidus,
frustratur dextras aventes:
ut quisque, hians,
mentitam bipennem captat,
gravis caput increpat
impacto auro.
Click here for a SLIDESHOW of all the Aesop 1660 images.
No comments:
Post a Comment